AERARIUS Missus

AERARIUS Missus
AERARIUS Missus
dicebatur olim in Circensibus, missus vigesimus quintus, quod de collatione Populi exhiberetur. Viginti quatuor enim certamina seu missus quaternarum quadrigarum unâ die exhibere legitimum ac sollenne fuit, quibus sic nonaginta sex quadrigae currebant, olim autem vigesimus quintus addebatur, (ut ita centum currus per diem certarent) qui Aerarius, ut dictum, appellatus est. Vide infra in voce Missus, item ubi de Factionibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MISSUM et MISSARIUM — infimae Latinitati praemium certaminis est, seu praemium missibus propositum. Glossae, ἆθλον, missum, cum quo missus equorum inepte confudit Ioa. Lydius, qui missus βραβεῖα ex posuit Missus enim equorum in Circensibus, missio fuit, quarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FACTIONES — aliter Partes, quod vide dicebantur in ludis Circensibus, aurigarum pro palma certantium divisi coetus, quos colores distinguebant a se invicem, et pompâ procedente, favorem, studia ac sponsiones spectantium, prout quisque in hanc vel illam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”